GeoCitesSites.com

Texts on Juvenal

Collected by Todd M. Compton as background for Victim of the Muses: Poet as Scapegoat, Warrior, and Hero in Greco-Roman and Indo-European Myth And History (Washington DC: Center for Hellenic Studies, 2006).


Much of this material is from Das Leben Juvenals by Julius Dürr (Ulm: Wagnersche Buchdruckerei in Ulm, 1888). A book Dürr refers to, which I haven’t seen, is Otto Jahn, Iunii Iuvenalis Saturarum. Libri V cum scholiis veteribus (Berlin 1851). All the satires, edited by Michael Hendry, can be found at: http://www.curculio.org/Juvenal/   

 

1.     C.I.L. X, 5382 (= Mommsen I.R.N. 4312) (Dürr p. 13)

[cere]RI SACRVM

[d. iu]NIVS IVVENALIS

[trib.] COH [I] DELMATARVM

II VIR QUINQ FLAMEN

DIVI VESPASIANI

VOVIT DEDICAV[itq]VE

SVA PEC

 

Cereri sacrum D. Junius Juvenalis tribunus cohortis I. Delmatarum, II. vir quinquennalis flamen Divi Vespasiani vovit dedicavitque sua pecunia.

 

D. Junius Juvenalis, tribune of the first cohort of the Dalmations, duumvir quinquennalis, flamen of the divine Vespasian, vowed and dedicated this holy thing to Ceres with his own money.

 

[From the 1911 Encyclopedia Britannica Volume 15, Page 613: “More ancient evidence is supplied by an inscription found at Aquinum, recording, so far as it has been deciphered, the dedication of an altar to Ceres by a Iunius Iuvenalis, tribune of the first cohort of Dalmatians, duumvir quinquennalis, and flamen Divi Vespasiani [“priest of divine Vespasian”], a provincial magistrate. This Juvenalis may have been the poet, but he may equally well have been a relation.” http://encyclopedia.jrank.org/JUN_KHA/JUVENAL_DECIMUS_JUNIUS_JUVENALI.html ]

2.      Sidonius Apollinaris Carm. 9.267ff.

Non qui tempore Caesaris secundi

Aeterno incoluit Tomos reatu.

qui consimili deinde casu

ad vulgi tenuem strepentis auram

irati fuit histrionis exul.

 

[After mentioning Ovid, he refers to another poet, who] later, in a similar disaster, blown by a gust from the noisy public, was banished by an irritated actor.

 

[Text from Dürr, p. 20. Translation from Gilbert Highet, Juvenal the Satirist (Oxford 1961), 23, cf. E. Courtney, A Commentary on the Satires of Juvenal (London 1980), 6. Sidonius, born in 430 A.D., clearly refers to an exile that may be Juvenal’s, but he does not mention Juvenal by name.]

3.     John Malalas Chronographia, p. 262 Dindorf

δὲ αὐτὸς βασιλεὺς Δομετιανὸς ἐφίλει τὸν ὀρχηστὴν τοῦ πρασίνου μέρους τῆς Ῥώμης, τὸν λεγόμενον Πάριδα. περὶ οὗ καὶ ἐλοιδορεῖτο ἀπὸ τῆς συγκλήτου Ῥώμης καὶ Ἰουβεναλίου τοῦ ποιητοῦ τοῦ Ῥωμαίου, ὡς χαίρων εἰς τὸ πράσινον. ὅστις βασιλεὺς ἐξώρισε τὸν αὐτὸν Ἰουβενάλιον τὸν ποιητὴν ἐν Πενταπόλει ἐπὶ τὴν Λιβύην, τὸν δὲ ὀρχηστὴν πλουτίσας ἔπεμψεν ἐν Ἀντιοχείᾳ τῇ μεγάλῃ ἐπὶ τὸ οἰκεῖν αὐτὸν ἔξω τῆς πόλεως. ὅστις Πάρις ὀρχηστὴς ἐκεῖ ἀπελθὼν ᾤκει ἔξω τῆς αὐτῆς πόλεως κτίσας ἑαυτῷ οἶκον προάστειον καὶ λοῦτρον, ὅπερ ἐστὶν ἕως τῆς νῦν, τὸ λεγόμενον Παράδεισος καὶ ὁ οἶκος. κἀκεῖ τελευτήσας κεῖται ἐν σορῷ ὄπιθεν τοῦ οἴκου ἐν τοῖς κήποις αὐτοῦ.

The emperor Domitian loved the dancer known as Paris from the Green faction in Rome; he was reproached for this by the Senate at Rome and by the Roman poet Juvenal, for favoring the Green faction.  The emperor banished the poet  Juvenal to Pentapolis in Libya, but enriched the dancer and sent him to Antioch the Great to live there, outside the city. So the dancer Paris went there and lived outside the city, where he built a suburban mansion for himself, and a bath known as Paradise, which is there to the present day, as is the house. He died there and is buried in a tomb behind the house in its gardens.

[Text from Dürr, 20n81. Trans. Elizabeth Jeffreys, Michael Jeffreys and Roger Scott, et al., tr. and annot., The Chronicle of John Malalas (Melbourne 1986), 139. John Malalas lived c. 491 – 578 AD.]

4.     Rutilius Namatianus De Reditu Suo 1.603ff.

Nec mirum, magni si redditus indole nati

   felix tam simili posteritate pater.

Huius vulnificis satira ludente Camenis

   nec Turnus potior nec Iuvenalis erit;

restituit veterem censoria lima pudorem,               605

   dumque malos carpit, praecipit esse bonos.

Non olim sacri iustissimus arbiter auri

   circumsistenses reppulit Harpyias?

 

Il est naturel qu'un père qui voit ses vertus reproduites par un fils aussi grand, soit heureux d'une telle ressemblance. La muse mordante de Lucillus, se jouant dans la satire, égalera Turnus et Juvénal. Ses amères censures ont rétabli l'antique pudeur ; châtier le vice, c'est enseigner la vertu. Autrefois, dispensateur scrupuleux des largesses sacrées, n'a-t-il pas repoussé les Harpies qui l'assiégeaient.

 

[Translation from Rutilius Namatianus, Sur son retour, tr. E. Despois and Ed. Saviot (C. L. F. Panckoucke, 1843). Rutilius lived ca. the beginning of 5th century A.D.]

5.     Scholiastic Lives (Dürr 22-30)

Dürr writes, on p. 22: “Ich gebe deshalb wenigstens bei den schon von Jahn herausgegebenen vitae einfach dessen Text and merke überall nur einzelne bedeutende Varianten an.”

Ia. (= Jahn I).

tamquam Probi edidit Valla, P in fine recentiore manu ascriptam habet. habent cod. Alexandrinus bibl. Vatic. 2029 saec. X, Fauchetii bibl. Parisinae 8070 saec. XI, Mazarineus apud Achaintre, codd. Vaticani 2810 saec. XI1I., Urb. 342.”

Dieselbe vita findet sich ausser in diesen sieben auch noch in folgenden Handschriften:

8) cod. mus. Brit. add. 15600 saec. IX. (Rühl Jahrbb. f. Philol. 109 (1874) S. 868 Nr. 1).

9) cod. Regius 15 B. XVIII, mus. Brit. saec. XI. (Rühl a. O. No. 2.)

10) Urbinas (bibl. Vatic.) 661 (No. 1.)

11) Urb. 672.

12) Palatinus (bibl. Vatic.) 1701 (No. 1.)

13) Pal. 1708 (Nr. 1.; interpoliert.)

14) Ottobonianus (bibl. Vatic.) 1031 (No. 2.)

15) Neapol. IV. F. 45 (bibl. naz.) saec. XII. s. XIII. (No. 1.)

16) Medic. XXXIV, 42 (saec. XI.)

 

Iunius Iuvenalis, libertini locupletis incertum filius an alumnus, ad mediam fere aetatem declamavit animi magis causa quam quod scholae se aut foro praepararet, et dein paucorum versuum satyra non absurde composita in Paridem pantomimum poetamque semenstribus militiolis emitantem genus scripturae industrie excoluit, et tamen bene diu ne modico quidem auditorio quicquam committere est ausus, mox magna frequentia tantoque successu bis aut ter, auditus est, ut ea quoque quae prima fecerat infercerit novis scriptis: “quod non dant proceres, dabit histrio. tu Camerinos et Bareas, tu nobilium magna atria curas? praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos.” erat tunc in deliciis aulae, multique fautorum eius quottidie provehebantur. venit ergo Iuvenalis in suspicionem quasi tempora figura notasset, ac statim per honorem militiae quamquam octogenarius urbe summotus est missusque ad praefecturam cohortis in extremam Aegypti partem tendentis. id supplicii genus placuit, ut levi atque ioculari delicto par esset. verum intra brevissimum tempus angora ac taedio periit.

Z. 7. haben fast alle Handschriften “tumentem.”

Z. 16. “aulae histrio” fast alle Handschriften.

Z. 19. “militae, cum non auderet ei, imperator publice damnare quamquam” 13.

Z. 21. hat cod. Pith.:in extrema parte Aegypti”.

Z. 23. par esset. Unde hic cum non posset carere consuetis spectaculis et ludis quae Romae fiebant intra 13. offenbare interpolation vgl. III c.

Ib. (= Jahn II).

“E cod. Is. Vossii ed. Henninius”.

 

Iunius Iuvenalis, libertini locupletis incertum filius an alumnus, ex Aquinio Volscorum oppido oriundus temporibus Claudii Neronis, ad medians fere aetatem declamavit animi magis causa quam quod scholae se aut foro praepararet. deinde ad poetices se applicauit, et postquam diu tacuit, uberiori vitiorum iam gliscente contagione ab indignatione incepit: “semper ego auditor tantum.” dehinc paucorum versuum satyra non absurde in Paridem Domitiani pantomimum et aulae histrionem semestribus tumentem vibrata poetamque P. Statium composita, hoc genus scripturae industrie excoluit, et tamen diu ne modico quidem auditorio quicqum committere est ausus, mox magna frequentia magnoque successu bis ac ter auditus est, ut ea quoque quae prima fecerat inferciret novis scriptis: “ille et militiae multis largitur honorem, quod non dant proceres dabit histrio.” erat tum in deliciis aulae histrio, multique fautorum eius quotidie provehebantur. venit ergo Iuvenalis in suspicionem quasi tempora praesentia figura notasset, ac statim per honorem militiolae quamquam octogenarius urbe summotus missusque ad praefecturam cohortis in extrema Aegypti parte tendentis. id supplicii genus placuit, ut leui atque ioculari delicto par esset. verum intra brevissimum tempus θεὸς αὐτός adscribitur divorum choro, revertiturque Iuvenalis Romam, qui tandem ad Nervae et Traiani principatum supervivens senio et taedio vitae confectus properantem spiritum cum tussi exspuit.

IIa (= Rühl a. O. No. 3.)

1) cod. Harleianus 3301. chart. saec. XV. (Rühl).

2) Lipsius epist. quaest. IV, 20 aus einem codex Divaei (Jahn S. 390).

3) Urb. 664.

4) Vatic. 2813.

5) Regin. (bibl. Vat.) 1380.

6) Palat. 1706.

7) Chig. H. V. 175 saec. XIII. (Rom Palazzo Chigi).

8) Neap. IV. F. 38 saec. XIII s. XIV. (interpoliert).

9) Medic. XXXIV, 24. saec. XV.

Den Text gebe ich der Einfachheit halber nach Rühl, jedoch mit Verbesserung der von demselben beanstandeten Stellen aus den anderen Handschriften.

 

Iunius Iuvenalis Aquinas id est de Aquino oppido oriundus et natus, qui ad mediam fere aetatem satirice declamavit et in Paridem pantomimum apud aulam imperatoris Domitiani sese in deliciis habentem quosdam versus non absurde composuit hos scilicet:

“quod non dant proceres dabit histrio. tu Camerinos

Tu Bareas, tu nobilium magna atria curas?

Praefectos Pelopea facit, Philomena tribunos.”

Paris iste carmina irrecitata emebat et suum titulum apponebat et pro suis recitabat. Hii versus per aliquantulum temporis aures imperatoris latuerunt. Sed postea cum hoc opus aggrederetur Iuvenalis, occasione accepta in quadam satira, hac scilicet: “Et spes et ratio”, satis competenter eosdem versus interseruit. Quibus publicatis Domitianus sua tempora sentiens denotari pudore et ira correptus qualiter Iuvenalem deprimeret apud se excogitavit, sed cum tantae auctoritatis virum publice punire non auderet militibus Romanis in extremas partes Aegypti tendentibus in expeditionem quasi sub obtentu honoris, sub dignitatis simulatione illum praefecit, ut, si aliquo modo periret, sub specie dilectionis animi malignitas compleretur. Iuvenalis vero hoc opus primum peregit. Unde in ultima satira multa de militaribus commodis scripsit, ut sic in exercitum ituros animaret.  Deinde hoc opera completo eo profectus tandem causa profectionis comperta taedio et angora vitam finivit.

Z. 1 ff. “Acquinas fuit id est de Aquino oppido oriundus. Romae studuit. In prima aetate tacuit. in secunda declamavit, in tertia scripsit.  In prima tacuit, quia pertinent adolescentium discere et non docere, tacere et non declamare. In secunda declamavit, quia declamare maximus labor est, virilis autem aetas patiens est laboris.  In tertia scripsit, quia senilis aetas dedicata est sapientiae.  Unde et senes sapientes dicuntur. Reprehendit autem ipsum Neronem et in Paridem pantomimum qui erat amasius ipsius Neronis qui emebat libros poetarurn intactos non absurde hos composuit versus etc.” 8.

Z. 3. “satirice” fehlt in 4. 5. 7. 9.

Z.4. “Domitiani imperatoris XII a Julio Caesare” 7.

Z. 10 f. den Satz ,Paris iste . . . . recitabat”, haben ausser 1. nur 3. 6., and zwar haben sie, wie schon Löwe (Acta sem. Lips. 4,364) richtig conjiciert hatte: “irrecitata” und “publicatis”. (Rühl: “suas competenti”.)

Z. 16 “satis competenter” alle Handschriften; ebenso Z. 17 “publicatis”. (Rühl: “publicans”.)

Z. 17. “Nero sentiens” 8.

Z. 26. “ut sic in exercitum ituros animaret” alle Handschriften. (Rühl: “se in exercitum retentos curaret(?)”.)

IIb (= Jahn VII.)

1) “ex cod. Vaticano 2810 descripsit Theod. Mommsen.”

2) cod. Regius mus. Brit. 15 B XVIII (Rühl a. O. Nr. 2.)

3) Urb. 661 (No. 2.)

4) Pal. 1708 (No. 2.)

5) Ottob. 1031 (No. 3)

6) Regin. (bibl. Vatic.) 2029 (No. 2.)

7) Barberin. VIII, 105. saec. XIV (Rom Pal. Barber.)

8) Medic. XXXIV, 39 saec. XII (No. 2.)

 

Iuvenalis satyricus Aquinates fuit, id est de Aquino oppido.  hic suo tempore videns nimiam luxuriam scribentium proposuit et ipse scribere satyram, in qua nemini pepercit, sed omnium carpsit vicia. ideo autem hanc materiam scribere voluit, quia Claudii Neronis tempore numerositas omnium viciorum plurimum viguit, maxime luxuries. unde cum Claudius audiret, quod iste sua tempora notasset, fecit eum exulare sub optentu militiae et cum exercitu ad Egiptum proficiscentem eum direxit, ubi angora et taedio periit. maxime autem ideo damnatus est, quia, hos versus in Paridem pantomimum scripsit: “quod non dant proceres dabit histrio. tu Camerinos et Bareas, tu nobilium magna atria curas? praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos.” hic pantomimus delator erat pessimus et per hoc gratiam obtinuerat principis cum factione, et hic accusatus damnatus est.

IIc.

Cod. Regin. 1828. chart.

 

Iuvenalis fuit Aquinas id est de Aquino oppido. Incertum est, an fuerit filius liberti locupletis an alumnus. Iste vero suo tempore videns superfluitatem scriptorum et multa vitia Romae pollere applicuit animum suum ad scribendum et maxime ad satiram scribendum. Unde cum notasset tempora Augusti Claudii Neronis et quosdam versus in Paridem pantomimum scripsisset, sub obtentu militiae missus est ab ipso Caesare cum exercitu ad Aegyptum proficiscente, ubi taedio et langore periit.

IId.

Cod. Barber. IX. 3. chart.

 

Iuvenalis proprium nomen. Aquinas natu. Hic suo tempore videns luxuriam scribentium nimiam, licet usque ad dimidiam aetatem suae tacuisset vitae, tamen satiras describere statuit, in quibus nemini pepercit, sed omnium vitia carpsit et, ut sibi liberius facere liceret, a suamet ipsius redargutione incipit sic dicens: semper ego auditor? Praecipue vero damnatus est propter supradictos versus, quos fecit de pantomimo.

IIIa.

1) “Cramer ex msc. Vindobonensi” (Synnerberg)

2) Vatic. 3288

3) Urb. 342 (No. 2)

4) Pal. 1701 (No. 2)

5) Neapol. IV F. 45 saec. XII s. XIII (No. 2)

Text nach Urb. 342.

 

Iuvenalis iste Aquinates fuit id est de Aquino oppido temporibus Neronis Claudii imperatoris. Prima aetate siluit, ad mediam fere aetatem declamavit, unde et quasi diu tacens ab indignatione coepit sic dicens: “Semper ego auditor tantum.” Fecit quosdam versus in Paridem pantomimum, qui tunc apud imperatorem plurimum poterat. Hac de causa venit in suspicionem quasi ipsius imperatoris tempora notasset sicque sub obtentu militiae pulsus urbe. Ita tristitia et angore periit.

IIIb (= Jahn III.)

“exstat in cod. msc. 1s. Vossii v. cl. auctoremque praefert Ael. Donatum, sed uidetur tamen potius ex superiori vita expressa per Cornutum aut Probum aut Asperum aut Euanthium aut similem compilatorem grammaticum.” Henninius.

Nach Stephan de Pithoeanis in Iuvenalem scholiis S. 9. A. steht dieselbe vita auch im codex Pithoeanus.

 

Iuvenalis iste Aquinatis fuit, id est ex Aquinio oppido, temporibus Neronis Claudii imperatoris. prima aetate siluit, ad mediam fere aetatem declamavit, unde et quasi diu tacuit. fecit quosdam versus in Paridem pantomimum, qui tunc temporis apud imperatorem plurimum poterat. hac de causa venit in suspicionem, quasi istius imperatoris tempora notasset. sic obtentu militiae pulsus urbe tandem Romam cum veniret et Martialem suum non videret, ita tristitia et angore periit anno aetatis suae altero et octuagesimo.

IIIc.

1) Aus einem Cod. Rehdigeranus herausgeg. von Pinzger Archiv f. Philol. 14 (1835) S. 267. f.

2) Pal. 1708 (No. 3.)

3) Vat. 5204.

4) Vatic. 2810 (No. 3.)

5) Ottob. 1031 (No. 1.)

6) Urb. 661 (No. 3.)

7) Barber. VIII, 105 saec. XIV.

8) Medic. XXXIV, 39 saec. XII. (No. 3)

Text nach Pal. 1708.

Iuvenalis proprium illi fuit nomen. Fuit enim Aquinas id est de Aquino oppido. Qui prima aetate tacuit, media vero declamavit temporibus Claudii Neronis imperatoris. Primum in Paridem pantomimum imperatoris, qui fautores multos habebat, hos versus edidit: “Quod non dant proceres etc.” Propter quos versus cum non auderet eum imperator publice damnare, pepulit cum Roma quasi sub obtentu militiae dignitatis cum octogenarius esset factoque principe unius cohortis destinavit eum ad ultimas partes Aegypti. Unde hic cum careret consuetis spectaculis et ludis, qui Romae fiebant, angore et taedio periit.

IIId.

“Excussis non ita pridem armariolis nostris et schedis reperimus inter varia manuscripta cetera Persii Iuvenalis et Sulpiciae satiras cum veteribus commentariis e bibliotheca P. Pithoei Lutetiae 1585 vulgatas. Nostrum editionis illius exemplum olim, quod nomen et manus testatur, Petri fuit Scriverii, qui quia multa non contemnenda isti adscripsit ego autem alienis ornare me nolim hic ea fores dare constitui. In fine libri sui haec manu notavit Scriverius: Nomen Iuvenalis etc.” Crenius.

 

Nomen Iuvenalis proprium illi, fuit enim de Aquino oppido. Prima aetate tacuit, media declamavit temporibus Claudii Neronis imperatoris primumque in Paridem pantomimum, qui fautores multos habebat, hos versus edidit: “Quod non dant proceres, dabit histrio etc.” Propter quos versus publice ab imperatore damnatus et Roma pulsus est et quasi sub obtentu militiae devectus esset cum cohorte militum tendentium ad Aegyptum. Laudat ultima satira studium militare.

IV (= Jahn V. VI.)

“E cod. Bodleiano can. 35. chartaceo descripsit O. Müller. exstat teste Achaintre in cod. Mediolanensi 112—353.”

3) Vatic. 2710.

4) Regin. (bibl. Vat.) 1724.

5) “ex cod. Omniboni e monasterio Sancti Salvatoris de Bononia n. 110-40 e ed. Achaintre” (= Jahn VI.)

6) Muccioli Catalogus codicum manuscriptorum Malatestianae Caesenatis bibliothecae (1780. 1784) II. p. 147: “Cod. II. Titulus est: ““Incipiunt commentarii magistri Omniboni supra satyras Iunii Iuvenalis Aquinatis.”” Prooemium hos anteit commentarios, quod ita se habet: ““vita huius modi est. Cum ex Aquino municipio etc.”” Diese von Omnibonus offenbar einfach nach dem Wortlaut einer Handschrift gegebene vita ist verschieden von der von Achaintre citierten und stimmt im wesentlichen überein mit allen übrigen.

Cum ex Aquino municipio Romam se contulisset et ad dignitatem equestris ordinis pervenire sua virtute meruisset, ad mediam fere aetetem declamavit et in Paridem pantomimum, qui in deliciis apud imperatorem habebatur, quaedam carmina fecit, quae deinde inseruit in eam saturam: “et spes et ratio.” sunt autem haec: “quod non dant proceres dabit histrio. tu Camerinos, tu Bareas, tu nobilium magna atria curas? praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos.” quae cum ad aures tyranni venissent, sui temporis vitia carpi intellexit. qua ex re commotus, nulla alia occasione reperta struendae mortis in Iuvenalem; sub honoris praetextu fecit eum praefectum militi, contra Scotos, qui bellum contra Romanos moverant, ut ibi interficerctur Iuvenalis. sed tamen paulo post, ut sciret sibi iratum principem, in codicillis suis ad eum in exercitu mittendis inseruit: “et te philomela promouit.” quo effectum est ut ipse animo consternatus ex mentis aegritudine diem suum obierit.

 

Z. 2 f. “et venisset sua virtute ad equestris ordinis dignitatem” 5; “ad dignitatem equestris ordinis pervenit cum sua virtute meruisset” 6.

Z. 5. “apud Traianum imperatorem” 2 (cod. Mediol.), 5; “in deliciis apud Traianum imperatorem victitantem” 4. 6.

Z. 11. “Traiani” 2. 4. 6; Quibus Traianus (“Hadrianus” cj. Achaintre) intellegens vitia carpi sui temporis ira percitus praetextu honoris hoc modo poetae mortis instruendae opportunitatem invenit. Fecit” 5.

Z. 15. “militum” 3. 4. 5.; “militiae” 6.

Z. 16. “Gotos” 4.

Z. 17 ff. “sed tamen . . . . promovit” fehlt in 5.

V (= Jahn IV).

“E cod. .Kulenkampii ed. Ruperti.”

M. Iunius Iuvenalis, ex municipio Aquinati, ordinis ut fertur libertinorum, Romae literis operam dedit. declamavit non mediocri fama, ut ipse scribit: “et nos consilium dedimus Syllae.” extremis Domitiani temporibus missus in exilium expertus est quantum unius histrionis ira valeret. exulavit in Aegypto sub specie honoris nec inde a novis principibus revocatus est. in exilio ampliavit satyras et pleraque mutavit, invehiturque in cineres Domitiani. decessit longo senio confectus exul Antonino Pio imperatore.

VI. Scholia

a) 1,1 “Iuvenalem aliqui Gallum propter corporis magnitudinem, aliqui Aquinatem dicunt. ea tempora, Domiciani tyranni, quibus etiam ipse vixit, eo quod in aula ipsius plus striones quam bonae vitae homines possent, graviter carpsit. hos autem libros in exilium missus ad civitatem ultimam Aegypti Hoasim ab ipso Domiciano scripsit. ideo autem in exilium missus est, quia dixit versum illum [VII,90], “quod non dant proceres, dabit strio.” nunc autem hoc inducit per figuras, quasi carptus sit a miseris poetis, qui nil novum sed omnibus notas fabulas recitarent. et dicit magis ideo saturam se scribere, ut possit mores illius temporis demonstrando notare

4,38: “Hoc convicium in Fl. Domicianum, Titi fratrem, Vespasiani filium, iactat, qui calvus fuit. propterea quod luvenalis sub specie honoris relegatus est ad cohortis curam in Aegyto Hoasa; ubi mortuus est.”

7,92: “Neronem significat, qui scenicis ob turpem libidinem haec petentibus praestabat. propter hunc versum missus est in exilio a Claudio Nerone.”

b) cod. Bibl. reg. Brit. 15. B. XVIII olim Bongarsianus exhibet hoc scholion ad 7, 93, quod nobiscum communicavit Oehler” K. F. Hermann.

Hic autem tangit Traianum et dicit quod cantoribus eius praefecturas et tribunatus daret. Quod Traianus sic ultus est, ut ipsi Iuvenali daret praeposituram belli (“galli” cod.) Scotici et numquam dedit ei successorem qui eum iuvaret. Ubi cotidie incursus Scotorum est. Atque ut sciret iratum principem dans ei codicillos dixit : “Ecce et te Philomela promovit.”

C. Proben aus dem Cornutus-Kommentar

Die von mir für das Folgende benützten Handschriften sind:

1) Urbinas (bibl. Vatic.) 664.

2) Palatinus (bibl. Vatic.) 1706.

3) Vatic. 2813.

4) Regin. (bibl. Vatic.) 1380.

5) Regin. 1828;

6) Chig. H. V. 175 saec. XIII. (Rom Palazzo Chigi.)

7) Neapol. (bibl. nazion) IV. F. 38 saec. XIII s. XIV.)

8) Medic. 34,24.

9) Harleian. 3301 saec. XV (Rühl a. O.)

 

Cornuti grammatici commentum in satyras Iuvenalis (1). lunius Iuvenalis Aquinas etc. (vita IIa: 1. 2. 3. 4. 6. 7. 8. 9). Et haec de illius vita ad praesens sufficiant; nunc ad ea, quae circa hunc librum inquirenda sunt, accedamus. haec sunt: causa compositionis operis, quae materia, quae intentio, quae utilitas, cui parti philosophiae supponatur, quis titulus. Causa itaque compositionis talis est, quod cum Iuvenalis tempore Domitiani (Neronis 7.) imperatoris Romae studens ibi vidisset vitia dominari virtutem subiacere et nullum existere correctorem animum suum ad scribendum hunc librum applicuit. Materia vero huius operis est illa communis omnium satirarum scilicet vitiorum redargutio et per oppositum suasio virtutem. Intentio omnium satirarum communis esse dicitur virtutem persuadere et vitia reprehendere spe correctionis et non spe malevolentiae. utilitas . . . . Ethicae supponatur. Titulus talis est Iunii Iuvenalis satirarum primus liber incipit. Iunius nomen est auctoris, sicut et Iuvenalis; fuit enim binomius. Bene dicitur primus, quia sequitur secundus, sunt enim quinque. Satyra est carmen reprehensorium et dicitur satyra a satura quadam lance deorum quae in sacrificiis diversis replebatur ferculis super altare ponebatur . . . . . . Nunc ad litteram accedamus. Expositio Cornuti super libros Iunii Iuvenalis (et Persii Volaterrani) incipit feliciter (1.)

Am Schluss des Kommentars: “Finit expositio Cornuti super toto libro Iuvenalis" (1.) Aehnlich steht am Schluss im cod. Regin. 1828 (Nr. 5) die Bemerkung: “Explicit commentum Iunii Iuvenalis Aquinatis exceptum a Cornuto cum additamento magistri."

In Nr. 6 and 7, sowie in verschiedenen anderen Handschriften von Kommentaren, die in ihren Einleitungen neben anderen Erörterungen zwar auch mancherlei Verwandtes and Übereinstimmendes mit dem Cornutuskommentar bieten, aber in anderer Auswahl and Reihenfolge and eine andere vita als IIa, findet sich, bei dem Abschnitt, der von dem Namen des Dichters handelt, eine einfältige Auseinander-setzung über die Namen Decimus and lunius, z. B. “Decimi dicebantur apud antiquos qui hoc calendarii die nascebantur vel quamlibet dignitatem promerebantur” (Barber. VIII, 105; ähnlich Medic. 34,39)

“Iunius dictus est quia Iunio mense natus est vel quod melius quia binomius fuit." (6. 7.)

“Iunius dictus vel a Iunio mense quo aut consul fuerit factus aut natus vel hinc poetari vel aliquod opus inchoaverat vel in Iunio recitavit suas satiras." (Barb. IX,3. Medic. 34,39).

Eine derartige Auseinandersetzung über die Namen des Dichters scheint ursprünglich dem Cornutuskommentar nicht angehört zu haben, sondern spätere Interpolation zu sein (oben S. 9).

D. Unedierte vita Juvenalis des Cod. Barberinus VIII, 18

In einer dem 15. Jahrhundert angehörigen Pergamenthandschrift der Satiren Juvenals in der Bibliothek des Palazzo Barberini in Rom, bezeichnet VIII, 18 N(umerus) A(ntiquus) 2174, ist am Schluss von anderer Hand folgende vita Juvenalis nachgetragen.

 

Iunius Iuvenalis Aquinas Iunio Iuvenale patre, matre vero Septumuleia ex Aquinati municipio Claudio Nerone et L. Antistio consulibus natus est. Sororem habuit Septumuleiam, quae Fuscino nupsit. Sub Berutio Probo grammatico celeberrimo profecit ex rhetoribus maxime. Frequentavit M. Antonium Liberalem, distulit Palaemonem quia cum Antonio maximas exercuit inimicitias. Sub Frontone declamasse traditur, quem coluisset unice, si intra epycureum dogma non constitisset. De Quintiliano nihil consentio. nam in urbe septimo Domitiani imperii anno profiteri coepit, licet longe antea a Galba fuisset in urbem adductus. Amicos habuit praecipuos L. Gallum et Volusium Bithynicum. Genus dicendi Luciana (=Luciliana) libertate maxime probasset, si temporum ratio suasisset, quibus nec etiam tuta erant silentia. Satiras quattuordecim mortuorum solum taxatione ediderat, cum perinde ac eo commento sua notasset tempora in Domitiani suspicionem venerit. Incertum profecto id Paridis pantomimi odio, qui erat principi gratissimus, an ipsius imperatoris offensa factum sit. Tamen qui Martiali tribuunt vitasseque (?) invidiam volunt eo epigrammate : “Cum Juvenale meo quid tu comittere tentas?” Utcunque fuerit, sub honoris specie in Aegyptum cohortis praefectus; mittitur in exilium, ubi duas edidit alias. In libros quinque partitus est universas. Illorum opinionem omnino non probo, qui hanc librorum distinctionem substulerunt. Nam si Ennius, si Lucilius satiras, si Varro suas quas alii Menippeas a Menippo servo, alii cinicas a mordacitate nuncuparunt in volumina distinxisse gravissimi auctores prodiderunt, quid est quod Juvenalis suas partiri noluerit? Martialis praeterea in libros distingui satiras probat saepissime (?) cum dicit:

“Saepius in libro laudatur Persius uno

Quam levis in tota Marsus Amazonide.”

In exilio non multo post interiit. Vixit annos ferme quinquaginta. Miror qui octogenarium in exilium actum tradiderunt, cum ab Antistii consulate, conatus (=quo natus) est ad Traiani principatum, quo interiit, si quis diligenter supputaverit, vix agi annos inveniet quinquaginta. Ad hoc si diutius vixisset, credibile est, plura ingenii monumenta posteris fuisse relicta.

Dürr comments: “Der ganze Ton und die Darstellungsweise dieser vita entspricht der Art her humanistischen Elaborate überhaupt. Mit viel Phantasie und Willkür wird aus den überkommenen Nachrichten eine neue eigene Darstellung zurechtgemacht under kritischer Bezugnahme auf andere gleichzeitige Darstellungen. . . .

Oxford, Bodleian Library Auct. F 6,9

From Bengt Löfstedt, ed., Vier Juvenal-Kommentare aus dem 12. Jh. (Amsterdam: J.C. Gieber, 1995), p. 3. Cf. Vita IIIc, above.

 

Auctor operis est Iuvenalis, et ab Aquino opido dicitur Aquinates. Qui in prima etate tacuit, in secunda vero tempore Claudii Neronis imperatoris satiricus effectus est. Et primum contra Paridem, pantomimum ipsius imperatoris, exclamando hos versus edidit: Quod non dant proceres, dabit histrio et reliqua. Quapropter ipse Iuvenalis, cum imperator non auderet eum publice dagnare, expulsus Roma. Unius cohortis cum octogenario in extremas partes Egipti princeps constituitur. Qui dum ibi dimisso cum excercitu [ab] octogenario consuetis spectaculis et ludis, que Rome fiebant, careret, angore et tedio periit.

Materia est pene vicia tam Romana quam alia.

Intencio est ea reprehendere.

Utilitas est, ut cognitis viciis et auditis et intelligencie iunctis eorum reprehensionibus, semper illis improprietatibus obssistere consuescamus.

Sequitur de titulo. Titulus est talis: Decii Iunii Iuvenalis satirarum primus liber incipit. Decius [Decius] dictus est, quia decimus patris sui filius fuit. Iunius dictus est, quia Iunio mense natus est; et erat mos Romanorum, quod secundum tempora, in quibus filii nascebantur, inponebant eis nomina.

Paris, Bibliothèque Nationale lat. 2904

From Bengt Löfstedt, ed. Vier Juvenal-Kommentare aus dem 12. Jh. (Amsterdam: J.C. Gieber, 1995), p. 217.

 

Unde et qualiter et qua utilitate et causa agat iste auctor et cui (si alicui) philosophie parti suponatur et quis titulus, primo nobis considerandum est. Agit igitur de Romanorum viciis; ex quo et ipsa eius materia esse dinoscitur, quia unde aliquis agit, id eius materia est; agit ergo hoc modo, reprehendendo ipsa vicia hac utilitate, ut auditorem retrahat a viciis.

Causa vero compositionis huius operis talis est: Iuvenalis iste natus de Aquinate opido tempore Neronis Romam venit, vidensque Paridem panthomimum ita familiarem imperatori, ut nihil unquam nisi eius nutu ageret, ex indignatione prorupit in hos versus: Quod non dant proceres, dabit histrio; tu Cameninos,/ tu Boreas, tu nobilium magna atria curas? Tandem ut eos sufficientius reprehenderet, ad satiram scribendam se transtulit, nec in Neronem et Paridem tantum, sed in alios viciose agentes reprehensio eius redundavit. Nero vero comperto, quod in eum Iuvenalis dixerat, non est ausus aperte eum exilio dagnare, sed prefectum cuidam exercitui misit eum in Egiptum; postea exercitum, sed sine ipso, redire iussit. Et ita in Egipto exul mortuus est.

Sunt qui querendum existiment et in hoc et in aliis auctoribus, cui parti philosophie subponantur. Magister vero Bernardus dicebat hoc non esse in actoribus querendum, cum ipsi nec partes philosophie nec de philosophia tractant. Magister Wilelmus de Conchis dicit auctores omnes, quamvis nec partes sint philosophie nec de ipsa agant, philosophie suponi, propter quam tractant, et omnes illi parti philosophie suponi, propter quam tractant. Utraque ergo lectio falsa est: auctores suponuntur philosophie, id est propter ethicam, que pars est philosophie, tractant, ut scilicet moralem comparent instructionem, et actores non suponuntur philosophie, id est non sunt partes eius.

His executis de titulo videamus. Titulus talis est: Decii Iunii Sillani Iuvenalis satirarum liber incipit. . . .

 

6.     The Suda

Ἰουβενάλιος, ποιητὴς Ῥωμαῖος. οὗτος ἦν ἐπὶ Δομετιανοῦ βασιλέως Ῥωμαίων. ὁ δὲ Δομετιανὸς ἐφίλει τὸν ὀρχηστὴν τοῦ πρασίνου μέρους, τὸν λεγόμενον Πάριν, περὶ οὗ καὶ ἐλοιδορεῖτο ἀπὸ τῆς συγκλήτου καὶ Ἰουβεναλίου τοῦ ποιητοῦ. ὅστις βασιλ